TRIBUTUM

TRIBUTUM
TRIBUTUM
an a Tribu, quod tributim solveretur, ut vult Festus an quia ex privato in publicum tribueretur, ut alii? Graece φόρος, a vectigali accurate Ioquentibus (multi enim promiscue sumunt) distinguitur. Capitolin. in Macro, c. XXIII. Vectigalia vel tributa, ubi necessitas erat, remisit: ubi vel pro et positum docet Salmasius. Pt Antonino Pio, c. VII. rationes omnium provinciarum apprime scivit et vectigalium: ubi per rationes provinciarum, intelligenda tributa idem ostendit. Nempe Tributa erant, quae conferebantur a provincialibus, i. e. a praediorum poslesloribus, pro modo agrorum, quos possidebant colebantque ac fuêre duplicia capitis, et soli, ut infra dicemus. Vectigal vero dictum est portorium, et id quod pro mercibus vel improtandis vel exportandis, adeoque etiam a transeuntibus solvitur, proprie τέλος, vide Salmas. modo laudatum, Not. ad Lamprid. Alex. Sever. c. 39. Utrumque a summis potestatibus exigitur, ut habeant, unde sumptus faciant ad tuendos bonos, et coercendos malos, Rom. c. 13. v. 3. 4. 6. Proin merito. Hinc cum Nero constituisset, omittere cuncta vectigalia idque pulcherrimum donum generi mortalium dare (quale quid etiam in animo habuisse Carolum VIII. Galliae Regem scribit Gaillardus, Meth. Hist. c. 13.) impetum eius, multum prius laudatâ animi magnitudine attinuêre seniores, dissolutionem Imperii docendo, si fructus, quibus Resp sustineretur, diminuerentur, apud Tacitum, Annal. l. 13. c. 50. n. 1. Nam, ut habet idem Histor. l. 4. c. 74. n. 2. in oratione Cerealis: Neque quies Gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine Tributis haberi queunt. Adeo ut non sine ratione pe cunias istiusmodi nervos Rerump. appellet Ulpianus, ex Cicer. pro L. Manil. Sed ne hîc modus excedatur, Triburum iubeatur modicum pro angustia rerum, quibus verbis iterum Tacitus, Annal. l. 4. c. 72. n. 2. Drusum commendat; nec, ex adagio Plautino, in Prologo Trucul.
v. 19. res auferantur cum pulvisculo. Quo facit appositissima illa Fisci cum liene com paratio, quam Sext. Aurelius, in Ep. c. 43. Traiano Imperatori tribuit. Et quidem, uti id genus tributorum quod ex rebus capitur, quibus homines carere possunt, quibusque tantum ad voluptatem et luxum utuntur, immortalt Deo gratissimum, civitatibus pulcherrimum, Principibus honestissimum, plebi utilissimum est, Bodinus, de Rep. l. 6. c. 2. sic minime probantur, qui pro eduliis certum quid exigunt, ut Caligula apud Sueton. c. 40. vel ex aere quaestum captant, ut facere voluit Pescennius Niger Imperator apud Spartian. c. 7. fecit Michael Paphlago Imperator Orientis, apud Cedren. vel ex umbra Tributum pendi volunt, ut Plinius habet, l. 12. c. 1. vel ex lotio ditescere cupiunt, ut Vespasianus Imperator apud Sueton. c. 23. vel ex pauperrimis stipem corradunt; sicut iterum Caligula e gerulorum diurnis operis partem octavam sibi vendicavit, iterum apud Suetonium, c. l. et Vespasianus a mendicis Alexandrinis sex obolos viritim exegit, vel ex lenociniis et meretricio quaestu aerarium locupletant, quod itidem fecit Caligula, Sueton. c. 40. et hodierni Pontifices: vel pro quolibet hominum singulorum membro censum capiunt, ut Frotho IV. Danorum Rex a Saxonibus devictis, apud Saxonem Gramm. l. 6. vel pro qualibet cauda iumentorum, ut Margaretha Sueciae et Daniae Regina, a Suecis et Gothis, apud Iohannem Magnum, Hist. Suec. l. 21. c. 19. aut ex aliis denique quibuscumque titulis ac modis iniustis, quos exactionum Magistri Principibus suggerunt, uti graviter conqueritur Plin. Panegyr. c. 41. Describatur autem illa in omnes, non tam aequaliter, quam aequabiliter, censusque observetur,
res saluberrima magno futuro Imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, sed pro habitu pecuniarum fiant, Liv. l. 1. c. 42. Unde Tributum capitationis, genus semper fuit habitum exactionis gravissimae, ut ex Amm. Marcellino aliisque constat. Ut vero Tributi pro sua virili cuique praestandi ratio constaret, Romani Censum instituêre olim, i. e. descriptionem agrorum et reliquarum fortunarum; quomodo dixit Cicero, Verr. 4. Siculos ex censu quotannis Tributa conferre: Quod cum muneris Censorii primum esset, postea missi sunt per provincias, quos vocabant Censitores, qui modum agrorum, quem quisque possidebat, metiebantur, et in tabulas Censuales referebant. Peraequatores eos vocat Imperator, in Cod. Theodof. quod libros Censuales emendarent, et onus Tributi census ratione habitâ ex aequo inter cives dividerent. Atque hinc in Euangeliis Κῆνσος, quae vox Latina est. Census, ipsum denotat Tributum, qua dere vide Casaubon. Exercit. 16. ad Annal. Baronii §. 7. n. 12. Pendant autem Tributum omnes, Iustum enim aequumque est, neminem subditorum neque privatorum hominum, neque Populum a vectigalibus immunem esse; cum ex aequo ad omnes utilitas eorum, in quae insumuntur, redeat, Maecenas, Or at. ad Aug. apud Dionem, l. 52. Ipsique Clerici; Quos licet a personalibus, ut aiunt, muneribus obeundis occupationes sacrae officiique dignitas, liberat a patrimonialibus tamen oneribus non eximi posse, Paulus docet, loc. cit. et CHRISTI exemplum, qui drachm am solvit, Matth. c. 17. v. ult. Vide quoque de Romanorum Sacerdotibus, Liv. l. 33. c. 28. num. 3. Unde non immerito Bodinus, l. 6. c. 2. de absurda Galliae consuetudine queritur, in qua trium hominum genera, Sacerdotes, Nobiles et Magistratus, fere omnes, in miseros opifices et aratores Tributa reiciant. Anvero satius sit, ut more priscorum Germanorum apud Tacitum, de Germ. mor. c. 15. §. 3. ultro suaque sponte, an vero legum iussu Tributa quisque conferat, quaeritur? Respondet Berneggerus, pro conditione horum temporum tutius videri, ut aliqua legum adstrictione Tributa constent, modo acerbitas ac violentia absit, in Tac. Agr. c. 19. num. 6. Q. 194. Quare, cum Frisii in iis exigendis durius haberentur, ab Olenio: rentedium ex bello quaerentes, pacem exuerunt, dominorum magis avaritiâ, quam Imperii impatientes, apud eundem Annal. l. 4. c. 72. etc. Vide plura apud Matthiam Berneggerum, in Tac. Germaniam, Quaest. 81. et 194. Apud Romanos Tributum fulsse duplex legimus, unum pecuniae ordinarium, quod in caput (hinc recentioribus Capitale, quod vide) atque in solum impositum, quotannis exigebatur: Alterum extraordinarium, quod aut ex lege, aut Senatus Consultô pro usu provinciae aliquando im perabatur, veluti cum naves, nautas; milites ac sumptum in eos dare Provinciae iubebantur. Utrumque qui solvebant Tributarii; item Stipendiarii dicti sunt, de quibus vide supra; et plura apud Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 22. Sam. Bochartum, qui antiquitus tributum ex solo pecore in usu fuisse, docet ex historia Mesae Regis Moabitarum 2. Reg. c. 3. v. 4. s. et Plin. l. 18. c. 3. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 44. Hug. Grotium, de Iure Belli et Pac. passim, Car. du Fresne Glossar. ubi Romanum, i. e. veterem Galliae incolam tributarium in L. Sal. tit. 43. §. 8. dici, respectu Francorum, qui ab omni tributo immunes, vide suô locô, notat etc. Vide quoque supra Pensio, it. Pensitationes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Tributum — Le tributum est initialement un impôt sur la terre de la Rome antique pour financer l armée. La guerre contre Véies (406 à 396 av. J. C.) puis le sac de Rome de 390 av. J. C. montre la nécessité de mobiliser plus de soldats à l armée et parfois… …   Wikipédia en Français

  • TRIBUTUM Sacrum — in Hebraeorum Rep. dictum est, quod in sacros usus, divinô iussu, erogabatur. Cum enim publicorum Sacrificiorum, quae Oblationes seu Sacrificia Universitatis, seu Populi, nuncupata, bina essent genera; Alterum eorum, quae sive iugiter sive… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIBUTUM Caesaris — oppidul. Pomeraniae citerioris in dominio Bardensi, in limite Ducatus Megapolitani, 4. milliar. Germanic. a Bardo in Meridiem Deminum versus 3. Sub Suecis, pace Monasteriensi. Vulgo Tribesez …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ТРИБУТУМ, ПОДАТЬ ГОСУДАРСТВУ — •Tribūtum. Сначала tributum вносили viritim, т. е. подушно, а не поимущественно, пока Сервий Туллий не ввел tributum ex censu. Эта подать, вносимая по имуществу (обыкновенно 1 pro mille, иногда и 2, даже 3 pro mille), всегда назначалась… …   Реальный словарь классических древностей

  • Трибутум —    • Tribūtum.          Сначала tributum вносили viritim, т. е. подушно, а не поимущественно, пока Сервий Туллий не ввел tributum ex censu. Эта подать, вносимая по имуществу (обыкновенно 1 pro mille, иногда и 2, даже 3 pro mille), всегда… …   Реальный словарь классических древностей

  • Трибут — (tributum). Под именем Т. в древнеримском государственном (финансовом) праве разумелось обложение, которому подлежали имущество римских граждан и провинциальные земли, составлявшие ager publicus. Имущественная подать определялась цензорами… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ДОХОДЫ ГОСУДАРСТВА —    • Πρόσοδοι.     I. Государственное хозяйство у афинян.          Составление ежегодного бюджета с предварительной росписью расходов и Д., как это делается в современных государствах, вероятно, не было в обычае ни в Афинах, ни в других греческих …   Реальный словарь классических древностей

  • Трибут — (Tributum), в древнеримском государстве обложение, которому подлежали имущество римских граждан и провинциальные земли, составлявшие общественную собственность (Ager publicus). Сначала трибут вносили подушно, а не поимущественно, пока Сервий… …   Википедия

  • Трибутум — (лат. tributum) в древнеримском государстве обложение, которому подлежали имущество римских граждан и провинциальные земли, составлявшие общественную собственность (ager publicus). Сначала трибутум вносили подушно, а не поимущественно, пока… …   Википедия

  • tribut — [ triby ] n. m. • 1463; trebu XIVe; lat. tributum « impôt, contribution », de tribuere « répartir (l impôt) entre les tribus » 1 ♦ Contribution forcée, imposée au vaincu par le vainqueur, ou payée par un État à un autre, en signe de dépendance,… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”